Public domain
The work and displayed translations are recorded as public domain or from an open transcription.
Thomas Aquinas
Summa Contra Gentiles Chapter 43
Chapter 43 of 455
Canonical reference 1.43
Latin
[23883] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 43 tit. Quod Deus est infinitus
Cum autem infinitum quantitatem sequatur, ut philosophi tradunt, non potest infinitas Deo attribui ratione multitudinis: cum ostensum sit solum unum Deum esse, nullamque in eo compositionem vel partium vel accidentium inveniri. Secundum etiam quantitatem continuam infinitus dici non potest: cum ostensum sit eum incorporeum esse. Relinquitur igitur investigare an secundum spiritualem magnitudinem esse infinitum ei conveniat.
Quae quidem spiritualis magnitudo quantum ad duo attenditur: scilicet quantum ad potentiam; et quantum ad propriae naturae bonitatem sive completionem. Dicitur enim aliquid magis vel minus album secundum modum quo in eo sua albedo completur. Pensatur etiam magnitudo virtutis ex magnitudine actionis vel factorum. Harum autem magnitudinem una aliam consequitur: nam ex hoc ipso quo aliquid actu est, activum est; secundum igitur modum quo in actu suo completur, est modus magnitudinis suae virtutis. Et sic relinquitur res spirituales magnas dici secundum modum suae completionis: nam et Augustinus dicit quod in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius .
Ostendendum est igitur secundum huius magnitudinis modum Deum infinitum esse. Non autem sic ut infinitum privative accipiatur, sicut in quantitate dimensiva vel numerali: nam huiusmodi quantitas nata est finem habere; unde secundum subtractionem eius quod sunt nata habere, infinita dicuntur; et propter hoc in eis infinitum imperfectionem designat. Sed in Deo infinitum negative tantum intelligitur: quia nullus est perfectionis suae terminus sive finis, sed est summe perfectum. Et sic Deo infinitum attribui debet.
Omne namque quod secundum suam naturam finitum est, ad generis alicuius rationem determinatur. Deus autem non est in aliquo genere, sed eius perfectio omnium generum perfectiones continet, ut supra ostensum est. Est igitur infinitus.
Amplius. Omnis actus alteri inhaerens terminationem recipit ex eo in quo est: quia quod est in altero, est in eo per modum recipientis. Actus igitur in nullo existens nullo terminatur: puta, si albedo esset per se existens, perfectio albedinis in ea non terminaretur, quominus haberet quicquid de perfectione albedinis haberi potest. Deus autem est actus nullo modo in alio existens: quia nec est forma in materia, ut probatum est; nec esse suum inhaeret alicui formae vel naturae, cum ipse sit suum esse, ut supra ostensum est. Relinquitur igitur ipsum esse infinitum.
Adhuc. In rebus invenitur aliquid quod est potentia tantum, ut materia prima; aliquid quod est actus tantum, ut Deus, sicut supra ostensum est; aliquid quod est actu et potentia, sicut res ceterae. Sed potentia, cum dicatur ad actum, non potest actum excedere, sicut nec in unoquoque, ita nec simpliciter. Cum igitur materia prima sit infinita in sua potentialitate, relinquitur quod Deus, qui est actus purus, sit infinitus in sua actualitate.
Item. Tanto actus aliquis perfectior est, quanto minus habet potentiae permixtum. Unde omnis actus cui permiscetur potentia, habet terminum suae perfectionis: cui autem non permiscetur aliqua potentia, est absque termino perfectionis. Deus autem est actus purus absque omni potentia, ut supra ostensum est. Est igitur infinitus.
Amplius. Ipsum esse absolute consideratum infinitum est: nam ab infinitis et infinitis modis participari possibile est. Si igitur alicuius esse sit finitum, oportet quod limitetur esse illud per aliquid aliud quod sit aliqualiter causa illius esse. Sed esse divini non potest esse aliqua causa: quia ipse est necesse per seipsum. Igitur esse suum est infinitum, et ipse infinitus.
Adhuc. Omne quod habet aliquam perfectionem, tanto est perfectius quanto illam perfectionem plenius participat. Sed non potest esse aliquis modus, nec etiam cogitari, quo plenius habeatur aliqua perfectio quam ab eo quod per suam essentiam est perfectum et cuius essentia est sua bonitas. Hoc autem Deus est. Nullo igitur modo potest cogitari aliquid melius vel perfectius Deo. Est igitur infinitus in bonitate.
Amplius. Intellectus noster ad infinitum in intelligendo extenditur: cuius signum est quod, qualibet quantitate finita data, intellectus noster maiorem excogitare potest. Frustra autem esset haec ordinatio intellectus ad infinitum nisi esset aliqua res intelligibilis infinita. Oportet igitur esse aliquam rem intelligibilem infinitam, quam oportet esse maximam rerum. Et hanc dicimus Deum. Deus igitur est infinitus.
Item. Effectus non potest extendi ultra suam causam. Intellectus autem noster non potest esse nisi a Deo, qui est prima omnium causa. Non igitur potest aliquid cogitare intellectus noster maius Deo. Si igitur omni finito potest aliquid maius cogitare, relinquitur Deum finitum non esse.
Amplius. Virtus infinita non potest esse in essentia finita: quia unumquodque agit per suam formam, quae vel est essentia eius vel pars essentiae; virtus autem principium actionis nominat. Sed Deus non habet virtutem activam finitam: movet enim in tempore infinito, quod non potest esse nisi a virtute infinita, ut supra ostensum est. Relinquitur igitur Dei essentiam esse infinitam.
Haec autem ratio est secundum ponentes aeternitatem mundi. Qua non posita, adhuc magis confirmatur opinio de infinitate divinae virtutis. Nam unumquodque agens tanto est virtuosius in agendo quanto potentiam magis remotam ab actu in actum reducit: sicut maiori virtute opus est ad calefaciendum aquam quam aerem. Sed id quod omnino non est, infinite distat ab actu, nec est aliquo modo in potentia. Igitur, si mundus factus est postquam omnino prius non erat, oportet factoris virtutem esse infinitam. Haec autem ratio, etiam secundum eos qui ponunt aeternitatem mundi, valet ad probandum infinitatem divinae virtutis. Confitentur enim Deum esse causam mundanae substantiae, quamvis eam sempiternam arbitrentur, dicentes hoc modo Deum aeternum sempiterni mundi causam existere sicut pes ab aeterno fuisset causa vestigii si ab aeterno fuisset impressus in pulvere. Hac autem positione facta, secundum rationem praedictam nihilominus sequitur Dei virtutem esse infinitam. Nam sive ex tempore, secundum nos, sive ab aeterno, secundum eos, produxerit, nihil esse potest in re quod ipse non produxerit: cum sit universale essendi principium. Et sic, nulla praesupposita materia vel potentia, produxit. Oportet autem proportionem virtutis activae accipere secundum proportionem potentiae passivae: nam, quanto potentia passiva maior praeexistit vel praeintelligitur, tanto maiori virtute activa in actum completur. Relinquitur igitur, cum virtus finita producat aliquem effectum praesupposita potentia materiae, quod Dei virtus, quae nullam potentiam praesupponit, non sit finita, sed infinita: et ita essentia infinita.
Amplius. Unaquaeque res tanto est diuturnior quanto eius esse causa est efficacior. Illud igitur cuius diuturnitas est infinita, oportet quod habeat esse per causam efficaciae infinitae. Sed diuturnitas Dei est infinita: ostensum est enim supra ipsum esse aeternum. Cum igitur non habeat, aliam causam sui esse praeter seipsum, oportet ipsum esse infinitum.
Huic autem veritati sacrae Scripturae auctoritas testimonium perhibet. Ait namque Psalmista: magnus dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis .
Huic etiam veritati attestantur antiquissimorum philosophorum dicta, qui omnes infinitum posuerunt primum rerum principium, quasi ab ipsa veritate coacti. Propriam enim vocem ignorabant, aestimantes, infinitatem primi principii ad modum quantitatis discretae, secundum Democritum, qui posuit atomos infinitos rerum principia, et secundum Anaxagoram, qui posuit infinitas partes consimiles principia rerum; vel ad modum quantitatis continuae, secundum illos qui posuerunt aliquod elementum, vel confusum aliquod infinitum corpus, esse primum omnium principium. Sed cum ostensum sit per sequentium philosophorum studium quod non est aliquod corpus infinitum; et huic coniungatur quod oportet esse primum principium aliquo modo infinitum: concluditur quod neque est corpus neque virtus in corpore infinitum quod est primum principium.
English
Joseph Rickaby, S.J.
INFINITY cannot be attributed to God on the score of multitude, seeing there is but one God. Nor on the score of quantitative extension, seeing He is incorporeal. It remains to consider whether infinity belongs to Him in point of spiritual greatness. Spiritual greatness may be either in power or in goodness (or completeness) of nature. Of these two greatnesses the one follows upon the other: for by the fact of a thing being in actuality it is capable of action. According then to the completeness of its actuality is the measure of the greatness of its power. Thus it follows that spiritual beings are called great according to the measure of their completeness, as Augustine says: "In things in which greatness goes not by bulk, being greater means being better" (De Trinit. vi, 9). But in God infinity can be understood negatively only, inasmuch as there is no term or limit to His perfection. And so infinity ought to be attributed to God. 2. Every actuality inhering in another takes limitation from that wherein it is: for what is in another is therein according to the measure of the recipient. An actuality therefore that is in none, is bounded by none: thus, if whiteness were self-existent, the perfection of whiteness in it would have no bounds till it attained all the perfection of whiteness that is attainable. [91] But God is an actuality in no way existent in another: He is not a form inherent in matter; nor does His being inhere in any form or nature; since He is His own being, His own existence (Chap. [43]XXI). The conclusion is that He is infinite. 4. Actuality is more perfect, the less admixture it has of potentiality. Every actuality, wherewith potentiality is blended, has bounds set to its perfection: while that which is without any blend of potentiality is without bounds to its perfection. But God is pure actuality without potentiality (Chap. [44]XVI), and therefore infinite. 6. There cannot be conceived any mode in which any perfection can be had more perfectly than by him, who is perfect by his essence, and whose being is his own goodness. But such is God: therefore anything better or more perfect than God is inconceivable. He is therefore infinite in goodness. 7. Our intellect, in understanding anything, reaches out to infinity; a sign whereof is this, that, given any finite quantity, our intellect can think of something greater. But this direction of our intellect to the infinite would be in vain, if there were not something intelligible that is infinite. There must therefore be some infinite intelligible reality, which is necessarily the greatest of realities; and this we call God. 8. An effect cannot reach beyond its cause: now our understanding cannot come but of God, who is the First Cause. If then our understanding can conceive something greater than any finite being, the conclusion remains that God is not finite. [92] 9. Every agent shows greater power in action, the further from actuality is the potentiality which it reduces to actuality, as there is need of greater power to warm water than to warm air. But that which is not at all, is infinitely distant from actuality, and is not in any way in potentiality: therefore if the world was made a fact from being previously no fact at all, the power of the Maker must be infinite. This argument avails to prove the infinity of the divine power even to the mind of those who assume the eternity of the world. For they acknowledge God to be the cause of the substantial being of the world, although they think that substance to have been from eternity, saying that the eternal God is the cause of an ever-existing world in the same way that a foot would be the cause of an everlasting foot-print, if it had been from eternity stamped on the dust. Still, even accepting the position thus defined, it follows that the power of God is infinite. For whether He produced things in time, according to us, or from eternity, according to them, there can be nothing in the world of reality that He has not produced, seeing that He is the universal principle of being; and thus He has brought things to be, without presupposition of any matter or potentiality. Now the measure of active power must be taken according to the measure of potentiality or passivity; for the greater the pre-existing or preconceived passivity, the greater the active power required to reduce it to complete actuality. The conclusion remains that, as finite power in producing an effect is conditioned on the potentiality of matter, the power of God, not being conditioned on any potentiality, is not finite, but infinite, and so is His essence infinite. To this truth Holy Scripture bears witness: Great is the Lord and exceedingly to he praised, and of his greatness there is no end (Ps. cxliv, 3).
French AI-generated translation, non-official
Codex gpt-5.6-sol · Non-official working translation · 2026-09-30
L’INFINITÉ ne peut être attribuée à Dieu en raison de la multitude, puisqu’il n’y a qu’un seul Dieu. Elle ne peut pas davantage lui être attribuée en raison de l’étendue quantitative, puisqu’il est incorporel. Il reste à examiner si l’infinité lui appartient au titre de la grandeur spirituelle.
La grandeur spirituelle peut résider soit dans la puissance, soit dans la bonté, ou perfection, de la nature. De ces deux grandeurs, l’une découle de l’autre, car c’est du fait qu’une chose est en acte qu’elle est capable d’agir. La mesure de la grandeur de sa puissance correspond donc à la perfection de son actualité. Il s’ensuit que les êtres spirituels sont dits grands selon la mesure de leur perfection, comme le dit Augustin : « Dans les choses où la grandeur ne dépend pas du volume, être plus grand signifie être meilleur » (De Trinitate, VI, 9). Mais, en Dieu, l’infinité ne peut être comprise que négativement, en tant qu’il n’existe aucun terme ni aucune limite à sa perfection. L’infinité doit donc être attribuée à Dieu.
2. Tout acte inhérent à autre chose reçoit sa limitation de ce en quoi il se trouve, car ce qui est dans autre chose y est selon la mesure du sujet qui le reçoit. Un acte qui n’est en rien d’autre n’est donc limité par rien. Ainsi, si la blancheur subsistait par elle-même, la perfection de la blancheur en elle n’aurait aucune limite avant d’atteindre toute la perfection de blancheur susceptible d’être atteinte. [91] Or Dieu est un acte qui n’existe d’aucune manière dans autre chose. Il n’est pas une forme inhérente à la matière, et son être n’inhère à aucune forme ni à aucune nature, puisqu’il est son propre être, sa propre existence (chap. [43] XXI). Il s’ensuit qu’il est infini.
4. L’acte est d’autant plus parfait qu’il comporte moins de mélange de puissance. Tout acte auquel la puissance est mêlée voit sa perfection limitée, tandis que ce qui est sans aucun mélange de puissance ne connaît aucune limite à sa perfection. Or Dieu est acte pur sans puissance (chap. [44] XVI), et il est donc infini.
6. On ne peut concevoir aucune manière de posséder une perfection plus parfaitement que ne la possède celui qui est parfait par son essence et dont l’être est sa propre bonté. Or tel est Dieu. On ne peut donc concevoir rien de meilleur ni de plus parfait que Dieu. Il est par conséquent infini en bonté.
7. Notre intellect, lorsqu’il comprend quelque chose, s’étend à l’infini. Un signe en est que, pour toute quantité finie donnée, notre intellect peut penser quelque chose de plus grand. Mais cette orientation de notre intellect vers l’infini serait vaine s’il n’existait quelque réalité intelligible infinie. Il doit donc exister une réalité intelligible infinie, qui est nécessairement la plus grande des réalités, et c’est elle que nous appelons Dieu.
8. Un effet ne peut dépasser sa cause. Or notre faculté de comprendre ne peut venir que de Dieu, qui est la Cause première. Si donc notre intelligence peut concevoir quelque chose de plus grand que tout être fini, il reste à conclure que Dieu n’est pas fini. [92]
9. Tout agent manifeste dans son action une puissance d’autant plus grande que la puissance qu’il réduit à l’acte est plus éloignée de l’acte, de même qu’il faut une puissance plus grande pour chauffer l’eau que pour chauffer l’air. Or ce qui n’est absolument pas est infiniment éloigné de l’acte et n’est d’aucune manière en puissance. Si donc le monde a été produit alors qu’auparavant il n’était absolument pas, la puissance de son Auteur doit être infinie.
Cet argument permet de prouver l’infinité de la puissance divine même à ceux qui supposent l’éternité du monde. Ils reconnaissent en effet que Dieu est la cause de l’être substantiel du monde, bien qu’ils pensent que cette substance existe de toute éternité, disant que le Dieu éternel est la cause d’un monde qui existe toujours, de la même manière qu’un pied serait la cause d’une empreinte éternelle s’il avait été imprimé dans la poussière de toute éternité. Pourtant, même en acceptant la position ainsi définie, il s’ensuit que la puissance de Dieu est infinie. Car, qu’il ait produit les choses dans le temps, selon nous, ou de toute éternité, selon eux, rien ne peut exister dans le monde réel qu’il n’ait produit, puisqu’il est le principe universel de l’être. Il a ainsi fait accéder les choses à l’être sans présupposer aucune matière ni aucune puissance. Or la mesure de la puissance active doit être déterminée d’après la mesure de la puissance passive ou de la passivité, car plus grande est la passivité préexistante ou préconçue, plus grande doit être la puissance active requise pour la réduire à l’acte complet. Il reste donc à conclure que, de même que la puissance finie qui produit un effet est conditionnée par la puissance de la matière, la puissance de Dieu, puisqu’elle n’est conditionnée par aucune puissance, n’est pas finie, mais infinie. Son essence est donc elle aussi infinie.
La Sainte Écriture rend témoignage à cette vérité : Le Seigneur est grand et souverainement digne de louange, et sa grandeur n’a point de fin (Ps. CXLIV, 3).
Concepts in this passage
Analogy of being
View detailed page
Filter the library
Attribute
View detailed page
Filter the library
Care of the soul
View detailed page
Filter the library
Essence and existence
View detailed page
Filter the library
Ether and field
View detailed page
Filter the library
Faith and reason
View detailed page
Filter the library
Family
View detailed page
Filter the library
First cause
View detailed page
Filter the library
God
View detailed page
Filter the library
Holiness
View detailed page
Filter the library
Knowledge
View detailed page
Filter the library
Messiah
View detailed page
Filter the library
Mode
View detailed page
Filter the library
Nature
View detailed page
Filter the library
Reason
View detailed page
Filter the library
Roles and relationships
View detailed page
Filter the library
Scholastic disputation
View detailed page
Filter the library
Sin
View detailed page
Filter the library
Spirit
View detailed page
Filter the library
Substance
View detailed page
Filter the library
Divine unity
View detailed page
Filter the library
Time
View detailed page
Filter the library
Truth
View detailed page
Filter the library
Virtue
View detailed page
Filter the library
War and peace
View detailed page
Filter the library